Logos Bible Study

Matthew 16:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. 2At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. 3Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. 4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. 7At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. 8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? 9Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? 11Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? 12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

Read in Logos