Logos Bible Study

Matthew 14:13–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. 14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. 19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

Read in Logos