Logos Bible Study

Matthew 13:10–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. 12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis:

Auditu audietis, et non intelligetis:

et videntes videbitis, et non videbitis.

15Incrassatum est enim cor populi hujus,

et auribus graviter audierunt,

et oculos suos clauserunt:

nequando videant oculis, et auribus audiant,

et corde intelligant, et convertantur,

et sanem eos.

16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. 17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.

Read in Logos