Logos Bible Study

Matthew 13:1–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, 3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. 4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: 6sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. 8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9Qui habet aures audiendi, audiat.

10Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. 12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis:

Auditu audietis, et non intelligetis:

et videntes videbitis, et non videbitis.

15Incrassatum est enim cor populi hujus,

et auribus graviter audierunt,

et oculos suos clauserunt:

nequando videant oculis, et auribus audiant,

et corde intelligant, et convertantur,

et sanem eos.

Read in Logos