Logos Bible Study

Matthew 16–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

161Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. 2At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. 3Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. 4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. 7At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. 8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? 9Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? 11Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? 12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

13Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? 14At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? 16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. 18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. 19Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. 20Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. 22Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. 23Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. 24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. 28Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

171Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: 2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. 6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. 8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? 11At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.

14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. 15Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 16Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. 17Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. 18Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? 19Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 20Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

21Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: 22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.

23Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? 24Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 25Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. 26Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.

181In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? 2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. 4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. 5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: 6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. 8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. 9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. 11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 12Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? 13Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. 14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. 17Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. 19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. 20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

21Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. 23Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. 26Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. 29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. 32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: 33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Read in Logos