Logos Bible Study

Mark 7:5–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:

Populus hic labiis me honorat,

cor autem eorum longe est a me:

7in vanum autem me colunt,

docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. 9Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: 12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.

14Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. 15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.

Read in Logos