Logos Bible Study

Mark 3:20–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. 22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? 24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: 29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.

31Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 32et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. 33Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? 34Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. 35Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Read in Logos