Logos Bible Study

Mark 14:66–72

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: 67et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. 68At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. 70At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. 71Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Read in Logos