Logos Bible Study

Mark 11:4–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. 5Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. 9Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: 10benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.

Read in Logos