Logos Bible Study

Mark 1:35–45

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. 39Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

40Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. 41Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. 42Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 44et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. 45At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

Read in Logos