Logos Bible Study

Mark 1:29–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. 31Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: 33et erat omnis civitas congregata ad januam. 34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. 39Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

Read in Logos