Logos Bible Study

Luke 6:12–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. 13Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): 14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, 15Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. 17Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, 18qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

20Et ipse elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 21Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. 22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. 24Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. 25Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. 26Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

27Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. 28Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. 29Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. 31Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 32Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. 33Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. 34Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. 35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. 38Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.

Read in Logos