Logos Bible Study

Luke 20:27–47

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32Novissime omnium mortua est et mulier. 33In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. 34Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: 35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: 36neque enim ultra mori poterunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. 38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. 39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. 40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? 42et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, 43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 44David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? 45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, 47qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

Read in Logos