Logos Bible Study

Luke 10:38–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. 41Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, 42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

Read in Logos
Luke 10:41–42: But the Lord answered her, “Martha, Martha, you are anxious and troubled about many things, but one thing is necessary. Mary has chosen the good portion, which will not be taken away from her.”