Logos Bible Study

Luke 1:4–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. 7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, 9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: 10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: 14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: 16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: 17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 18Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. 20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. 21Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

Read in Logos
Luke 1:4: … that you may have certainty concerning the things you have been taught.