Logos Bible Study

Luke 1:26–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. 28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. 31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: 32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, 33et regni ejus non erit finis. 34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. 36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: 37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

Read in Logos
Luke 1:32: He will be great and will be called the Son of the Most High. And the Lord God will give to him the throne of his father David …