Logos Bible Study

Leviticus 11:1–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: 3omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. 5Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. 6Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

9Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, 11execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. 12Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.

13Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, 14et milvum ac vulturem juxta genus suum, 15et omne corvini generis in similitudinem suam, 16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: 17bubonem, et mergulum, et ibin, 18et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. 21Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, 22comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. 23Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:

Read in Logos