Logos Bible Study

Joshua 12:7–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, 8tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus. 9Rex Jericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus: 10rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, 11rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, 12rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13rex Dabir unus, rex Gader unus, 14rex Herma unus, rex Hered unus, 15rex Lebna unus, rex Odullam unus, 16rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17rex Taphua unus, rex Opher unus, 18rex Aphec unus, rex Saron unus, 19rex Madon unus, rex Asor unus, 20rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21rex Thenac unus, rex Mageddo unus, 22rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, 23rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus, 24rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.

Read in Logos