Logos Bible Study

John 8:26–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. 27Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. 28Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: 29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. 30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. 31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, 32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? 34Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. 36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. 37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. 40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. 41Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. 42Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

Read in Logos
John 8:32: and you will know the truth, and the truth will set you free…