Logos Bible Study

John 6:25–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? 26Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? 29Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.

Read in Logos