Logos Bible Study

John 5:31–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. 32Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. 34Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. 35Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. 36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: 37et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis: 38et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:

Read in Logos