Logos Bible Study

John 20:19–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. 20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino. 21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: 23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. 24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. 27Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. 29Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.

Read in Logos
John 20:21: Jesus said to them again, “Peace be with you. As the Father has sent me, even so I am sending you.”