Logos Bible Study

John 17:16–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum: 19et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: 21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. 22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

Read in Logos
John 17:17: Sanctify them in the truth; your word is truth.