Logos Bible Study

John 16:16–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. 17Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? 18Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. 19Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. 20Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: 26in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: 27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: 30nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. 31Respondit eis Jesus: Modo creditis? 32ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. 33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Read in Logos
John 16:33: “I have said these things to you, that in me you may have peace. In the world you will have tribulation. But take heart; I have overcome the world.”