Logos Bible Study

John 11:23–44

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. 24Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: 26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? 27Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 28Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. 29Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; 30nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 32Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. 35Et lacrimatus est Jesus. 36Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. 37Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? 38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. 40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 41Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. 43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. 44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.

Read in Logos
John 11:25–26: Jesus said to her, “I am the resurrection and the life. Whoever believes in me, though he die, yet shall he live, and everyone who lives and believes in me shall never die. Do you believe this?”