Logos Bible Study

Job 33:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Audi igitur, Job, eloquia mea,

et omnes sermones meos ausculta.

2Ecce aperui os meum:

loquatur lingua mea in faucibus meis.

3Simplici corde meo sermones mei,

et sententiam puram labia mea loquentur.

4Spiritus Dei fecit me,

et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

5Si potes, responde mihi,

et adversus faciem meam consiste.

6Ecce, et me sicut et te fecit Deus,

et de eodem luto ego quoque formatus sum.

7Verumtamen miraculum meum non te terreat,

et eloquentia mea non sit tibi gravis.

Read in Logos