Logos Bible Study

Job 31:16–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Si negavi quod volebant pauperibus,

et oculos viduæ expectare feci;

17si comedi buccellam meam solus,

et non comedit pupillus ex ea

18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,

et de utero matris meæ egressa est mecum);

19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,

et absque operimento pauperem;

20si non benedixerunt mihi latera ejus,

et de velleribus ovium mearum calefactus est;

21si levavi super pupillum manum meam,

etiam cum viderem me in porta superiorem:

22humerus meus a junctura sua cadat,

et brachium meum cum suis ossibus confringatur.

23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,

et pondus ejus ferre non potui.

Read in Logos