Logos Bible Study

Job 28:12–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Sapientia vero ubi invenitur?

et quis est locus intelligentiæ?

13Nescit homo pretium ejus,

nec invenitur in terra suaviter viventium.

14Abyssus dicit: Non est in me,

et mare loquitur: Non est mecum.

15Non dabitur aurum obrizum pro ea,

nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,

nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,

nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus:

trahitur autem sapientia de occultis.

19Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,

nec tincturæ mundissimæ componetur.

20Unde ergo sapientia venit?

et quis est locus intelligentiæ?

21Abscondita est ab oculis omnium viventium:

volucres quoque cæli latet.

22Perditio et mors dixerunt:

Auribus nostris audivimus famam ejus.

23Deus intelligit viam ejus,

et ipse novit locum illius.

24Ipse enim fines mundi intuetur,

et omnia quæ sub cælo sunt respicit.

25Qui fecit ventis pondus,

et aquas appendit in mensura.

26Quando ponebat pluviis legem,

et viam procellis sonantibus:

27tunc vidit illam et enarravit,

et præparavit, et investigavit.

28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;

et recedere a malo, intelligentia.

Read in Logos