Logos Bible Study

Job 24:18–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Levis est super faciem aquæ:

maledicta sit pars ejus in terra,

nec ambulet per viam vinearum.

19Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,

et usque ad inferos peccatum illius.

20Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes:

non sit in recordatione,

sed conteratur quasi lignum infructuosum.

21Pavit enim sterilem quæ non parit,

et viduæ bene non fecit.

22Detraxit fortes in fortitudine sua,

et cum steterit, non credet vitæ suæ.

23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,

et ille abutitur eo in superbiam:

oculi autem ejus sunt in viis illius.

24Elevati sunt ad modicum, et non subsistent:

et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,

et sicut summitates spicarum conterentur.

Read in Logos