Logos Bible Study

Job 40–41

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

401Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

2Accinge sicut vir lumbos tuos:

interrogabo te, et indica mihi.

3Numquid irritum facies judicium meum,

et condemnabis me, ut tu justificeris?

4Et si habes brachium sicut Deus?

et si voce simili tonas?

5Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,

et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

6Disperge superbos in furore tuo,

et respiciens omnem arrogantem humilia.

7Respice cunctos superbos, et confunde eos,

et contere impios in loco suo.

8Absconde eos in pulvere simul,

et facies eorum demerge in foveam.

9Et ego confitebor

quod salvare te possit dextera tua.

10Ecce behemoth quem feci tecum,

fœnum quasi bos comedet.

11Fortitudo ejus in lumbis ejus,

et virtus illius in umbilico ventris ejus.

12Stringit caudam suam quasi cedrum;

nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

13Ossa ejus velut fistulæ æris;

cartilago illius quasi laminæ ferreæ.

14Ipse est principium viarum Dei:

qui fecit eum applicabit gladium ejus.

15Huic montes herbas ferunt:

omnes bestiæ agri ludent ibi.

16Sub umbra dormit in secreto calami,

et in locis humentibus.

17Protegunt umbræ umbram ejus:

circumdabunt eum salices torrentis.

18Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,

et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

19In oculis ejus quasi hamo capiet eum,

et in sudibus perforabit nares ejus.

20An extrahere poteris Leviathan hamo,

et fune ligabis linguam ejus?

21Numquid pones circulum in naribus ejus,

aut armilla perforabis maxillam ejus?

22Numquid multiplicabit ad te preces,

aut loquetur tibi mollia?

23Numquid feriet tecum pactum,

et accipies eum servum sempiternum?

24Numquid illudes ei quasi avi,

aut ligabis eum ancillis tuis?

25Concident eum amici?

divident illum negotiatores?

26Numquid implebis sagenas pelle ejus,

et gurgustium piscium capite illius?

27Pone super eum manum tuam:

memento belli, nec ultra addas loqui.

28Ecce spes ejus frustrabitur eum,

et videntibus cunctis præcipitabitur.

411Non quasi crudelis suscitabo eum:

quis enim resistere potest vultui meo?

2Quis ante dedit mihi, ut reddam ei?

omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.

3Non parcam ei, et verbis potentibus,

et ad deprecandum compositis.

4Quis revelabit faciem indumenti ejus?

et in medium oris ejus quis intrabit?

5Portas vultus ejus quis aperiet?

per gyrum dentium ejus formido.

6Corpus illius quasi scuta fusilia,

compactum squamis se prementibus.

7Una uni conjungitur,

et ne spiraculum quidem incedit per eas.

8Una alteri adhærebit,

et tenentes se nequaquam separabuntur.

9Sternutatio ejus splendor ignis,

et oculi ejus ut palpebræ diluculi.

10De ore ejus lampades procedunt,

sicut tædæ ignis accensæ.

11De naribus ejus procedit fumus,

sicut ollæ succensæ atque ferventis.

12Halitus ejus prunas ardere facit,

et flamma de ore ejus egreditur.

13In collo ejus morabitur fortitudo,

et faciem ejus præcedit egestas.

14Membra carnium ejus cohærentia sibi:

mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.

15Cor ejus indurabitur tamquam lapis,

et stringetur quasi malleatoris incus.

16Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,

et territi purgabuntur.

17Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,

neque hasta, neque thorax:

18reputabit enim quasi paleas ferrum,

et quasi lignum putridum æs.

19Non fugabit eum vir sagittarius:

in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.

20Quasi stipulam æstimabit malleum,

et deridebit vibrantem hastam.

21Sub ipso erunt radii solis,

et sternet sibi aurum quasi lutum.

22Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,

et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

23Post eum lucebit semita:

æstimabit abyssum quasi senescentem.

24Non est super terram potestas quæ comparetur ei,

qui factus est ut nullum timeret.

25Omne sublime videt:

ipse est rex super universos filios superbiæ.

Read in Logos