Logos Bible Study

Jeremiah 10:19–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

19Væ mihi super contritione mea:

pessima plaga mea.

Ego autem dixi:

Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.

20Tabernaculum meum vastatum est;

omnes funiculi mei dirupti sunt:

filii mei exierunt a me, et non subsistunt.

Non est qui extendat ultra tentorium meum,

et erigat pelles meas.

21Quia stulte egerunt pastores,

et Dominum non quæsierunt:

propterea non intellexerunt,

et omnis grex eorum dispersus est.

22Vox auditionis ecce venit,

et commotio magna de terra aquilonis:

ut ponat civitates Juda solitudinem,

et habitaculum draconum.

23Scio, Domine,

quia non est hominis via ejus,

nec viri est ut ambulet,

et dirigat gressus suos.

24Corripe me, Domine, verumtamen in judicio,

et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.

25Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te,

et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt:

quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum,

et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.

Read in Logos
Jeremiah 10:23: I know, O LORD, that the way of man is not in himself, that it is not in man who walks to direct his steps.