Logos Bible Study

Jeremiah 7:32–8:2

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

32Ideo ecce dies venient, dicit Dominus,

et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom,

sed vallis interfectionis:

et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.

33Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ,

et non erit qui abigat.

34Et quiescere faciam de urbibus Juda,

et de plateis Jerusalem,

vocem gaudii et vocem lætitiæ,

vocem sponsi et vocem sponsæ:

in desolationem enim erit terra.

81In illo tempore, ait Dominus,

ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,

et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,

et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,

de sepulchris suis:

2et expandent ea ad solem, et lunam,

et omnem militiam cæli,

quæ dilexerunt, et quibus servierunt,

et post quæ ambulaverunt,

et quæ quæsierunt, et adoraverunt.

Non colligentur, et non sepelientur:

in sterquilinium super faciem terræ erunt.

Read in Logos