The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 7:1–17
1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt 2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. 3 Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis; 4 et dices ad eum:
Vide ut sileas; noli timere,
et cor tuum ne formidet
a duabus caudis titionum fumigantium istorum,
in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ;
5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum,
Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes:
et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos,
et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
Non stabit, et non erit istud;
et caput Damasci Rasin;
et adhuc sexaginta et quinque anni,
et desinet Ephraim esse populus;
et caput Samariæ filius Romeliæ.
Si non credideritis, non permanebitis.
10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. 13 Et dixit:
Audite ergo, domus David.
Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,
quia molesti estis et Deo meo?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum:
ecce virgo concipiet, et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,
derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum,
et super domum patris tui,
dies qui non venerunt
a diebus separationis Ephraim a Juda,
cum rege Assyriorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|