The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 65:13–25
13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus:
Ecce servi mei comedent,
et vos esurietis;
ecce servi mei bibent,
et vos sitietis;
et vos confundemini;
ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,
et vos clamabitis præ dolore cordis,
et præ contritione spiritus ululabitis,
15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis;
et interficiet te Dominus Deus,
et servos suos vocabit nomine alio:
16 in quo qui benedictus est super terram
benedicetur in Deo, amen,
et qui jurat in terra
jurabit in Deo, amen:
quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,
et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
17 Ecce enim ego creo cælos novos,
et terram novam;
et non erunt in memoria priora,
et non ascendent super cor.
18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum
in his quæ ego creo:
quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,
et populum ejus gaudium.
et gaudebo in populo meo,
et non audietur in eo ultra
vox fletus et vox clamoris.
20 Non erit ibi amplius infans dierum,
et senex qui non impleat dies suos,
quoniam puer centum annorum morietur,
et peccator centum annorum maledictus erit.
21 Et ædificabunt domos, et habitabunt;
et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
22 Non ædificabunt, et alius habitabit;
non plantabunt, et alius comedet:
secundum enim dies ligni erunt dies populi mei,
et opera manuum eorum inveterabunt.
23 Electi mei non laborabunt frustra,
neque generabunt in conturbatione,
quia semen benedictorum Domini est,
et nepotes eorum cum eis.
24 Eritque antequam clament, ego exaudiam;
adhuc illis loquentibus, ego audiam.
25 Lupus et agnus pascentur simul,
leo et bos comedent paleas,
et serpenti pulvis panis ejus.
Non nocebunt, neque occident
in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|