Logos Bible Study

Isaiah 48:3–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Priora ex tunc annuntiavi,

et ex ore meo exierunt, et audita feci ea:

repente operatus sum, et venerunt.

4Scivi enim quia durus es tu,

et nervus ferreus cervix tua,

et frons tua ærea.

5Prædixi tibi ex tunc;

antequam venirent, indicavi tibi,

ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc,

et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.

6Quæ audisti, vide omnia;

vos autem, num annuntiastis?

Audita feci tibi nova ex tunc,

et conservata sunt quæ nescis.

7Nunc creata sunt et non ex tunc;

et ante diem, et non audisti ea,

ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.

8Neque audisti, neque cognovisti,

neque ex tunc aperta est auris tua:

scio enim quia prævaricans prævaricaberis,

et transgressorem ex utero vocavi te.

Read in Logos