Logos Bible Study

Isaiah 59–60

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

591Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,

neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.

2Sed iniquitates vestræ diviserunt

inter vos et Deum vestrum;

et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,

ne exaudiret.

3Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,

et digiti vestri iniquitate;

labia vestra locuta sunt mendacium,

et lingua vestra iniquitatem fatur.

4Non est qui invocet justitiam,

neque est qui judicet vere:

sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates;

conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.

5Ova aspidum ruperunt,

et telas araneæ texuerunt.

Qui comederit de ovis eorum, morietur;

et quod confotum est, erumpet in regulum.

6Telæ eorum non erunt in vestimentum,

neque operientur operibus suis;

opera eorum opera inutilia,

et opus iniquitatis in manibus eorum.

7Pedes eorum ad malum currunt,

et festinant ut effundant sanguinem innocentem;

cogitationes eorum cogitationes inutiles:

vastitas et contritio in viis eorum.

8Viam pacis nescierunt,

et non est judicium in gressibus eorum;

semitæ eorum incurvatæ sunt eis:

omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.

9Propter hoc elongatum est judicium a nobis,

et non apprehendet nos justitia.

Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ;

splendorem, et in tenebris ambulavimus.

10Palpavimus sicut cæci parietem,

et quasi absque oculis attrectavimus:

impegimus meridie quasi in tenebris;

in caliginosis quasi mortui.

11Rugiemus quasi ursi omnes,

et quasi columbæ meditantes gememus:

exspectavimus judicium, et non est;

salutem, et elongata est a nobis.

12Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,

et peccata nostra responderunt nobis,

quia scelera nostra nobiscum

et iniquitates nostras cognovimus.

13Peccare et mentiri contra Dominum,

et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,

ut loqueremur calumniam et transgressionem;

concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.

14Et conversum est retrorsum judicium,

et justitia longe stetit,

quia corruit in platea veritas,

et æquitas non potuit ingredi.

15Et facta est veritas in oblivionem,

et qui recessit a malo, prædæ patuit.

Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,

quia non est judicium.

16Et vidit quia non est vir,

et aporiatus est, quia non est qui occurrat;

et salvavit sibi brachium suum,

et justitia ejus ipsa confirmavit eum.

17Indutus est justitia ut lorica,

et galea salutis in capite ejus;

indutus est vestimentis ultionis,

et opertus est quasi pallio zeli:

18sicut ad vindictam quasi ad retributionem

indignationis hostibus suis,

et vicissitudinem inimicis suis;

insulis vicem reddet.

19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,

et qui ab ortu solis gloriam ejus,

cum venerit quasi fluvius violentus

quem spiritus Domini cogit;

20et venerit Sion redemptor,

et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob,

dicit Dominus.

21Hoc fœdus meum cum eis,

dicit Dominus:

spiritus meus qui est in te,

et verba mea quæ posui in ore tuo,

non recedent de ore tuo,

et de ore seminis tui,

et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus,

amodo et usque in sempiternum.

601Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,

et gloria Domini super te orta est.

2Quia ecce tenebræ operient terram,

et caligo populos;

super te autem orietur Dominus,

et gloria ejus in te videbitur.

3Et ambulabunt gentes in lumine tuo,

et reges in splendore ortus tui.

4Leva in circuitu oculos tuos, et vide:

omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;

filii tui de longe venient

et filiæ tuæ de latere surgent.

5Tunc videbis, et afflues;

mirabitur et dilatabitur cor tuum:

quando conversa fuerit ad te multitudo maris;

fortitudo gentium venerit tibi.

6Inundatio camelorum operiet te,

dromedarii Madian et Epha;

omnes de Saba venient,

aurum et thus deferentes,

et laudem Domino annuntiantes.

7Omne pecus Cedar congregabitur tibi;

arietes Nabaioth ministrabunt tibi:

offerentur super placabili altari meo,

et domum majestatis meæ glorificabo.

8Qui sunt isti qui ut nubes volant,

et quasi columbæ ad fenestras suas?

9Me enim insulæ exspectant,

et naves maris in principio,

ut adducam filios tuos de longe;

argentum eorum, et aurum eorum cum eis,

nomini Domini Dei tui,

et Sancto Israël, quia glorificavit te.

10Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos,

et reges eorum ministrabunt tibi;

in indignatione enim mea percussi te,

et in reconciliatione mea misertus sum tui.

11Et aperientur portæ tuæ jugiter;

die ac nocte non claudentur,

ut afferatur ad te fortitudo gentium,

et reges earum adducantur.

12Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,

et gentes solitudine vastabuntur.

13Gloria Libani ad te veniet,

abies, et buxus, et pinus simul

ad ornandum locum sanctificationis meæ;

et locum pedum meorum glorificabo.

14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,

et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi:

et vocabunt te civitatem Domini,

Sion Sancti Israël.

15Pro eo quod fuisti derelicta

et odio habita,

et non erat qui per te transiret:

ponam te in superbiam sæculorum,

gaudium in generationem et generationem:

16et suges lac gentium,

et mamilla regum lactaberis;

et scies quia ego Dominus salvans te,

et redemptor tuus, Fortis Jacob.

17Pro ære afferam aurum,

et pro ferro afferam argentum,

et pro lignis æs,

et pro lapidibus ferrum:

et ponam visitationem tuam pacem,

et præpositos tuos justitiam.

18Non audietur ultra iniquitas in terra tua;

vastitas et contritio in terminis tuis:

et occupabit salus muros tuos,

et portas tuas laudatio.

19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,

nec splendor lunæ illuminabit te:

sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,

et Deus tuus in gloriam tuam.

20Non occidet ultra sol tuus,

et luna tua non minuetur,

quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,

et complebuntur dies luctus tui.

21Populus autem tuus omnes justi;

in perpetuum hæreditabunt terram:

germen plantationis meæ,

opus manus meæ ad glorificandum.

22Minimus erit in mille,

et parvulus in gentem fortissimam.

Ego Dominus in tempore ejus

subito faciam istud.

Read in Logos