Logos Bible Study

Hebrews 3:11–4:11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. 12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: 13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. 14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. 15Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. 17Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? 18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? 19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

41Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. 2Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. 3Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. 4Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. 5Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. 6Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: 7iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. 8Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. 9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. 10Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.

Read in Logos
Hebrews 4:9: So then, there remains a Sabbath rest for the people of God…