Logos Bible Study

Genesis 40:12–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: 13post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. 14Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: 15quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. 16Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: 17et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. 18Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: 19post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.

Read in Logos