Logos Bible Study

Genesis 29:1–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. 2Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. 4Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. 5Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. 6Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. 7Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. 8Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. 9Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. 10Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. 11Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, 12et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. 13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, 14respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, 15dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.

16Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. 17Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. 18Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. 20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

Read in Logos
Genesis 29:20: So Jacob served seven years for Rachel, and they seemed to him but a few days because of the love he had for her.