Logos Bible Study

Genesis 2:1–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. 2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. 3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, 5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: 6sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. 7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. 8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. 9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. 10Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. 11Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: 12et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. 13Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. 14Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. 15Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: 16præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; 17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

Read in Logos