Logos Bible Study

Genesis 14:17–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, 19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: 20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. 22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, 23quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: 24exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.

Read in Logos