Logos Bible Study

Genesis 39–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

391Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. 2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. 4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: 5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: 6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. 7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. 8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. 13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, 15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: 18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: 20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. 23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

401His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. 2Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus), 3misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. 4At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. 5Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: 6ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, 7sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? 8Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. 9Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, 10in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: 11calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. 12Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: 13post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. 14Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: 15quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. 16Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: 17et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. 18Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: 19post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. 20Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. 21Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: 22alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. 23Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.

Read in Logos