Logos Bible Study

Genesis 3–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? 2Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: 3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. 4Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. 5Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. 6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. 7Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. 8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. 9Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? 12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.

14Et ait Dominus Deus ad serpentem:

Quia fecisti hoc,

maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ:

super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15Inimicitias ponam inter te et mulierem,

et semen tuum et semen illius:

ipsa conteret caput tuum,

et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. 17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. 18Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. 19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. 20Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. 21Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: 22et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. 23Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. 24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

41Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. 2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. 3Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. 4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. 5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? 7nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. 8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. 9Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? 10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. 11Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. 12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. 13Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. 14Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. 15Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. 16Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. 18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. 19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. 20Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. 21Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. 22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. 23Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ:

Audite vocem meam, uxores Lamech;

auscultate sermonem meum:

quoniam occidi virum in vulnus meum,

et adolescentulum in livorem meum.

24Septuplum ultio dabitur de Cain:

de Lamech vero septuagies septies.

25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. 26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.

51Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. 3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. 4Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. 5Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. 7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. 10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. 11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. 12Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. 13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. 16Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. 25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. 27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: 29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. 30Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

61Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, 2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. 3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. 4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. 5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, 6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, 7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.

8Noë vero invenit gratiam coram Domino. 9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. 10Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. 11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. 12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), 13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. 14Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. 15Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ,…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Genesis 3–6 in Logos