Logos Bible Study

Genesis 25–36

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

251Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: 2quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue. 3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomim. 4At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. 5Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: 6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. 7Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. 8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. 9Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, 10quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. 11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et 13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 14Masma quoque, et Duma, et Massa, 15Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. 16Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. 17Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. 18Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.

19Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: 20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. 21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. 22Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. 23Qui respondens ait:

Duæ gentes sunt in utero tuo,

et duo populi ex ventre tuo dividentur,

populusque populum superabit,

et major serviet minori.

24Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. 25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. 26Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. 27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. 28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. 29Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, 30ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. 31Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. 32Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? 33Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. 34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

261Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. 2Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, 3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. 4Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, 5eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. 6Mansit itaque Isaac in Geraris.

7Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. 8Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. 9Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. 10Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: 11Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. 13Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: 14habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, 15omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: 16in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. 17Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi, 18rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. 19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. 20Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. 21Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. 22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, 24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. 25Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderunt puteum. 26Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum, 27locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? 28Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, 29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. 30Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum 31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. 32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. 33Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. 34Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: 35quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.

271Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Cui respondit: Adsum. 2Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. 3Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, 4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. 5Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, 6dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: 7Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. 8Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: 9et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: 10quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. 11Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: 12si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. 13Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. 14Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. 15Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: 16pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: 17deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. 18Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? 19Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. 20Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. 21Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. 22Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. 23Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, 24ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. 25At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, 26dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait:

Ecce odor filii mei

sicut odor…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Genesis 25–36 in Logos