Logos Bible Study

Galatians 4:8–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? 10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. 13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea 14non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. 15Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. 18Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. 19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: 20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.

Read in Logos
Galatians 4:8–9: Formerly, when you did not know God, you were enslaved to those that by nature are not gods. But now that you have come to know God, or rather to be known by God, how can you turn back again…?