Logos Bible Study

Galatians 2:20–3:9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. 21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

31O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? 2Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? 3sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? 4tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. 5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?

6Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: 7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. 9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

Read in Logos
Galatians 2:20: I have been crucified with Christ. It is no longer I who live, but Christ who lives in me. And the life I now live in the flesh I live by faith in the Son of God, who loved me and gave himself for me.