Logos Bible Study

Exodus 25:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. 3Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs, 4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim: 6oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: 7lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. 8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: 9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.

Sicque facietis illud:

Read in Logos