Logos Bible Study

Exodus 21–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

211Hæc sunt judicia quæ propones eis. 2Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. 3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. 5Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: 6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum. 7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. 8Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. 11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. 14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. 17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: 19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. 20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. 22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. 23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, 24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. 29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. 30Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. 31Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. 32Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. 33Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, 34reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. 35Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. 36Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

221Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. 2Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 3Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. 4Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.

5Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet. 6Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. 7Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet: 8si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, 9ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. 10Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit: 11jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. 12Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; 13si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. 14Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur. 15Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.

16Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem. 17Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. 18Maleficos non patieris vivere. 19Qui coierit cum jumento, morte moriatur. 20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

21Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. 22Viduæ et pupillo non nocebitis. 23Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: 24et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli. 25Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. 26Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. 27Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. 28Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.

29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. 30De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. 31Viri sancti eritis mihi: carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

Read in Logos