Logos Bible Study

Ephesians 4:4–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? 10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: 13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: 14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

Read in Logos
Ephesians 4:13: … until we all attain to the unity of the faith and of the knowledge of the Son of God, to mature manhood, to the measure of the stature of the fullness of Christ …