Logos Bible Study

Colossians 1:13–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, 14in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: 15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: 16quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: 19quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: 20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. 21Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: 22nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:

Read in Logos
Colossians 1:15: He is the image of the invisible God, the firstborn of all creation.